SOSTRATA. PARMENO. PAMPHILUS.
So.
Nescio quid iamdudum audio hic tumultuari misera:
Male metuo ne Philumenae magis morbus aggravescat;
Quod te Aesculapi, et te Salus, ne quid sit huius oro.
5Nunc ad eam visam.
So.
Ehem, Parmeno, tune hic eras? Perii, quid faciam misera?
Non visam uxorem Pamphili, cum in proximo hic sit aegra?
Par.
Non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam:
Nam qui amat cui odio ipsus est bis facere stulte duco:
Laborem inanem ipsus capit, et illi molestiam affert.
10Tum autem filius introiit videre, ut venit, quid agat.
So.
Quid ais? an venit Pamphilus?
So.
Dis gratiam habeo.
Hem, istoc verbo animus mihi rediit, et cura ex corde excessit.
Par.
Iam ea de causa maxime nunc huc introire nolo:
Nam si remittent quippiam Philumenae dolores,
15Omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli
Quae inter vos intervenit, unde ortum est initium irae.
Atque eccum video ipsum egredi: quam tristis est!
So.
Gaudeo venisse salvum: salvan
Philumena est?
Pam.
Meliuscula est.
So.
Utinam istuc ita Di faxint.
20Quid tu igitur lacrimas? aut quid es tam tristis?
So.
Quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?
So.
Quotidiana?
Pam.
Ita aiunt.
I sodes intro; consequar iam te, mea mater.
Pam.
Tu pueris curre Parmeno obviam, atque eis onera adiuta.