LACHES. SOSTRATA.
La.
Pro Deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio.
Utine omnes mulieres eadem aeque studeant, nolintque omnia;
Neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias?
Itaque adeo uno animo omines socrus oderunt nurus:
5Viris esse adversas aeque studium est; similis pertinacia est;
In eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam.
Ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse satis certo scio.
So.
Me miseram, quae nunc quamobrem accuser nescio.
So.
Non, ita me Di bene ament, mi Lache.
10Itaque una inter nos agere aetatem liceat.
La.
Di mala prohibeant.
So.
Meque abs te immerito esse accusatam postmodum rescisces.
La.
Scio.
Te immerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest,
Quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras?
Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis affines facis;
15Qui illum decrerunt dignum suos cui liberos committerent.
Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia.
La.
Tu, inquam, mulier, quae me omnino lapidem non hominem putas.
An, quia ruri crebro esse soleo, nescire arbitramini
Quo quisque pacto hic vitam vestrarum exigat?
20Multo melius hic quae fiunt quam illic ubi sum assidue scio:
Ideo, quia, ut vos mihi domi eritis, proinde ego ero fama foris.
Iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam;
Minimeque adeo mirum; et ni id fecisset magis mirum foret.
Sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:
25Quod si scissem, illa hic maneret potius, tu hinc isses foras.
At vide quam immerito aegritudo haec oritur mihi abs te, Sostrata.
Rus habitatum abii, concedens vobis et rei serviens;
Sumtus vestros otiumque ut nostra res posset pati,
Meo labori haud parcens, praeter aequum atque aetatem meam.
30Non te pro his curasse rebus ne quid aegre esset mihi?
So.
Non mea opera neque pol culpa evenit.
La.
Immo maxime.
Sola hic fuisti; in te omnis haeret culpa sola Sostrata.
Quae hic erant curares, quum ego vos solvi curis caeteris.
Cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?
35Illius dices culpa factum.
So.
Haud equidem dico, mi Lache.
La.
Gaudeo, ita me Di ament, gnati causa; nam de te quidem
Satis scio peccando detrimenti nihil fieri potest.
So.
Qui scis an ea causa, mi vir, me odisse assimulaverit
Ut cum matre plus una esset?
La.
Quid ais? non signi hoc sat est,
40Quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?
So.
Enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.
La.
Tuos esse ego illi mores morbum magis quam ullam aliam rem arbitror;
Et merito adeo; nam vestrarum nulla est quin gnatum velit
Ducere uxorem; et quae vobis placita est conditio datur.
45Ubi duxere impulsu vestro, vestro impulsu easdem exigunt.