PHILOTIS. SYRA.
Ph.
Per pol quam paucos reperias meretricibus
Fideles evenire amatores, Syra.
Vel hic Pamphilus iurabat quoties Bacchidi,
Quam sancte ut quivis facile posset credere,
5Nunquam illa viva lucturum uxorem domum.
Hem duxit.
Sy.
Ergo propterea te sedulo
Et moueo, et hortor, ne cuiusquam misereat,
Quin spolies, mutiles, laceres, quemque nacta sis.
Ph.
Utine eximium neminem habeam?
Sy.
Neminen;
10Nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit
Quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis
Quam minimo pretio suam voluptatem expleat.
Iliscine tu, amabo, non contra insidiabere?
Ph.
Tamen pol eandem iniurium est esse omnibus.
Sy.
15Iniurium autem est ulcisci adversarios,
Aut qua via te captent eadem ipsos capi?
Eheu me miseram, cur non aut istaec mihi
Aetas et forma est, aut tibi haec sententia?