Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem proferri et adversas locari, intra has mediocri latitudine fossam tectis militibus obduci iussit, locumque in omnis partes quam [2] maxime impediri. ipse idoneis locis funditores instruxit, ut praesidio nostris se recipientibus essent. his [3] rebus conpletis legionem reduci iussit. Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt, cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent. [4] quod cum animadvertisset Caesar, veritus, ne non reducti, sed deiecti viderentur maiusque detrimentum caperetur, a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei legioni praeerat, cohortatus tuba signum dari atque in hostes impetum [5] fieri iussit. milites legiones viiii subito conspirati pila coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu praecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt; quibus ad recipiendum crates derectae longuriique obiecti et institutae fossae magno impedimento fuerunt. [6] nostri vero, qui satis habebant sine detrimento discedere, compluribus interfectis, v omnino suorum amissis quietissime receperunt, pauloque citra eum locum aliis comprehensis collibus munitiones perfecerunt.