previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium existimavit, quascumque in partes se ex fuga recepisset, ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset, et quantumcumque itineris equitatu efficere poterat, cotidie progrediebatur legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit. [2] erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum, uti omnes eius provinciae iuniores, Graeci civesque [3] Romani, iurandi causa convenirent. sed utrum avertendae suspicionis causa Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris fugae consilium occultaret, an novis dilectibus, si nemo premeret, Macedoniam [4] tenere conaretur, existimari non poterat. ipse ad ancoram una nocte constitit et vocatis ad se Amphipoli hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus conrogata cognitoque Caesaris adventu ex eo loco discessit [5] et Mytilenas paucis diebus venit. biduum tempestate retentus navibusque aliis additis actuariis in Ciliciam atque inde Cyprum pervenit. [6] ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic negotiarentur arcem captam esse excludendi sui causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas civitates recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent; id si fecissent, magno eorum capitis periculo futurum. [7] idem hoc L. Lentulo, qui superiore anno consul fuerat, et P. Lentulo consulari ac nonnullis aliis acciderat Rhodi; qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam venissent, oppido ac portu recepti non erant missisque ad eos nuntiis ut ex his locis discederent, contra voluntatem suam naves solverant. [8] iamque de Caesaris adventu fama ad civitates perferebatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Duncan, 1856)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: