[88]
ex Capitolio. videtis igitur hoc
uno verbo '“vnde”' significari res duas, et ex quo et a quo.
Cum autem eo restitui iubet, ita iubet ut, si Galli a maioribus
nostris postularent ut eo restituerentur unde deiecti
essent, et aliqua vi hoc adsequi possent, non, opinor, eos
in cuniculum qua adgressi erant sed in Capitolium restitui
oporteret. hoc enim intellegitur: “vnde deiecisti”,
sive ex quo loco sive a quo loco, “eo restitvas.” hoc
iam simplex est, in eum locum restituas: sive ex hoc loco
deiecisti, restitue in hunc locum, sive ab hoc loco, restitue
in eum locum, non ex quo, sed a quo deiectus est. Vt
si qui ex alto cum ad patriam accessisset, tempestate subito
reiectus optaret ut, cum a patria deiectus esset, eo restitueretur,
hoc, opinor, optaret ut a quo loco depulsus esset, in
eum se fortuna restitueret, non in salum, sed in ipsam
urbem quam petebat, sic quoniam verborum vim necessario
similitudine rerum aucupamur, qui postulat ut a quo loco
deiectus est, hoc est unde deiectus est, eo restituatur, hoc
postulat ut in eum ipsum locum restituatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.