[49]
iam
vim factam negare non potes; deiectus quem ad modum
sit, qui non accesserit, id quaeritur. demoveri enim et
depelli de loco necesse est eum qui deiciatur. id autem
accidere ei qui potest qui omnino in eo loco unde se deiectum
esse dicit numquam fuit? quid? si fuisset et ex eo
loco metu permotus fugisset, cum armatos vidisset, diceresne
esse deiectum? opinor. ain tu? qui tam diligenter et
tam callide verbis controversias non aequitate diiudicas, et
iura non utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne
dicere deiectum esse eum qui tactus non erit? quid? detrusum
dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc interdicto
uti solebant. quid ais? potestne detrudi quisquam
qui non attingitur? nonne, si verbum sequi volumus, hoc
intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus adferantur?
necesse est, inquam, si ad verbum rem volumus adiungere,
neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus
et actus praeceps intellegatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.