[63]
verum in his causis non verba veniunt in
iudicium, sed ea res cuius causa verba haec in interdictum
coniecta sunt. vim quae ad caput ac vitam pertineret
restitui sine ulla exceptione voluerunt. ea fit plerumque
per homines coactos armatosque; si alio consilio, eodem
periculo facta sit, eodem iure esse voluerunt. non enim
maior est iniuria si tua familia quam si tuus vilicus, non si
tui servi quam si alieni ac mercennarii, non si tuus procurator
quam si vicinus aut libertus tuus, non si coactis hominibus
quam si voluntariis aut etiam adsiduis ac domesticis,
non si armatis quam si inermibus qui vim armatorum
haberent ad nocendum, non si pluribus quam si uno
armato. quibus enim rebus plerumque vis fit eius modi,
eae res appellantur in interdicto. si per alias res eadem
facta vis est, ea tametsi verbis interdicti non concluditur,
sententia tamen iuris atque auctoritate retinetur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.