[11]
in hac
causa,
iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum, tamen
de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum
debet valere, hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae
factae sunt; quorum causa iudicium de pecuniis repetundis
est constitutum.
Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur. adsunt, queruntur Siculi universi; ad meam fidem, quam habent spectatam iam et cognitam1, confugiunt; auxilium sibi per me a vobis atque a populi Romani legibus petunt; me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt2.