[48]
deinde, ut opinor, habet alienum1,
hunc tamen a subselliis2; qui quid in dicendo posset3 numquam
satis attendi, in clamando quidem video eum esse
bene robustum atque exercitatum. in hoc spes tuae sunt
omnes; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium
sustinebit. ac4 ne is quidem tantum contendet in dicendo
quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et
ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut
tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Graecis
fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum
partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse
primarum, multum submittere, ut ille princeps quam
maxime excellat, sic faciet alienus; tibi serviet, tibi lenocinabitur,
minus aliquanto contendet quam potest.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.