[62]
quam ob rem si iure
posses
eum1 accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset,
id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam acceperis
et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est
te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. etenim
ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in
ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris2
accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut
tibi potissimum accusatio detur. neque fere umquam
venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset,
quin repudiaretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.