[2] ego medius fidius non existimo tam omnis deos aversos esse a salute populi Romani ut Octavius orandus sit pro salute cuiusquam civis, non dicam pro liberatoribus orbis terrarum; iuvat enim magnifice loqui et certe decet adversus ignorantis quid pro quoque timendum aut a quoque petendum sit. hoc tu, Cicero, posse fateris Octavium et illi amicus es? aut, si me carum habes, vis Romae videre, cum ut ibi esse possem commendandus puero illi fuerim? cui quid agis gratias, si ut nos salvos esse velit et patiatur rogandum putas? an hoc pro beneficio habendum est, quod se quam Antonium esse maluerit a quo ista petenda essent? Vindici quidem alienae dominationis, non vicario, ecquis supplicat ut optime meritis de re publica liceat esse salvis?