[2] sed provehor amore. non enim id propositum est huic epistulae Messalam ut laudem, praesertim ad Brutum cui et virtus illius non minus quam mihi nota est et haec ipsa studia quae laudo notiora. quem cum a me dimittens graviter ferrem, hoc levabar uno, quod ad te tamquam ad alterum me proficiscens et officio fungebatur et laudem maximam sequebatur. sed haec hactenus.