[2] huic persuadere cupimus, ut imperator in castris remaneret remque publicam defenderet. statuit id sibi * *, quoniam exercitum dimisisset. statim vero rediturum ad nos confirmavit legatione suscepta, nisi praetorum comitia habituri essent consules. nam illi ita sentienti de re publica magno opere auctor fui ne differret tempus petitionis suae. cuius factum omnibus gratum esse debet qui modo iudicarint hunc exercitum esse utilem rei publicae, tibi tanto gratius quanto maiore et animo gloriaque libertatem nostram defendis et dignitate, si contigerit nostris consiliis exitus quem optamus, perfuncturus es. ego etiam, mi Cicero, proprie familiariterque te rogo ut veterem ames velisque esse quam amplissimum; qui etsi nulla re deterreri a proposito potest, tamen excitari tuis laudibus indulgentiaque potent quo magis amplexetur ac tueatur iudicium suum. id mihi gratissimum erit.