previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



LIBERE DICTA AVT FACTA

Libertatem autem uehementis spiritus dictis pariter et factis testatam ut non inuitauerim, ita ultro uenientem non excluserim. quae inter uirtutem uitiumque posita, si salubri modo se temperauit, laudem, si quo non debuit profudit, reprehensionem meretur. ac uulgi sic auribus gratior quam sapientissimi cuiusque animo probabilior est utpote frequentius aliena uenia quam sua prouidentia tuta. sed quia humanae uitae partes persequi propositum est, nostra fide propria aestimatione referatur.


Priuerno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum incitauerant senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque Priuernatibus esset faciendum. ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabatur eodem tempore et uictoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium unicum in precibus restare animaduerterent, ingenui et Italici sanguinis obliuisci non potuerunt: princeps enim eorum in curia interrogatus quam poenam mererentur, respondit 'quam merentur qui se dignos libertate iudicant'. uerbis arma sumpserat exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammauerat. sed Plautius consul fauens Priuernatium causae regressum animoso eius dicto obtulit quaesiuitque qualem cum eis Romani pacem habituri essent inpunitate donata. at is constantissimo uultu 'si bonam dederitis', inquit 'perpetuam, si malam, non diuturnam'. qua uoce perfectum est ut uictis non solum uenia, sed etiam ius et beneficium nostrae ciuitatis daretur.


Sic in senatu loqui Priuernas ausus est: L. uero Philippus consul aduersus eundem ordinem libertatem exercere non dubitauit: nam segnitiam pro rostris exprobrans alio sibi senatu opus esse dixit tantumque a paenitentia dicti afuit, ut etiam L. Crasso summae dignitatis atque eloquentiae uiro id in curia grauiter ferenti manum inici iuberet. ille reiecto lictore 'non es' inquit 'mihi, Philippe, consul, quia ne ego quidem tibi senator sum'.


Quid? populum ab incursu suo libertas tutum reliquit? immo et similiter adgressa et aeque experta patientem est. Cn. Carbo tribunus pl., nuper sepultae Gracchanae seditionis turbulentissimus uindex idemque orientium ciuilium malorum fax ardentissima, P. Africanum a Numantiae ruinis summo cum gloriae fulgore uenientem ab ipsa paene porta in rostra perductum quid de Ti. Gracchi morte, cuius sororem in matrimonio habebat, sentiret interrogauit, ut auctoritate clarissimi uiri inchoato iam incendio multum incrementi adiceret, quia non dubitabat quin propter tam artam adfinitatem aliquid pro memoria interfecti necessarii miserabiliter esset locuturus. at is iure eum caesum uideri respondit. cui dicto cum contio tribunicio furore instincta uiolenter succlamasset, 'taceant' inquit 'quibus Italia nouerca est'. orto deinde murmure 'non efficietis' ait 'ut solutos uerear quos alligatos adduxi'. uniuersus populus ab uno iterum contumeliose correptus eratquantus est honos uirtutis!—et tacuit. recens ipsius uictoria Numantina et patris Macedonica deuictaeque Karthaginis auita spolia ac duorum regum Syphacis et Persei ante triumphales currus catenatae ceruices totius tunc fori ora clauserunt. nec timori datum est silentium, sed quia beneficio Aemiliae Corneliaeque gentis multi metus urbis atque Italiae finiti erant, plebs Romana libertati Scipionis libera non fuit.


Quapropter minus mirari debemus, quod amplissima Cn. Pompei auctoritas totiens cum libertate luctata est, nec sine magna laude, quoniam omnis generis hominum licentiae ludibrio esse quieta fronte tulit. Cn. Piso, cum Manilium Crispum reum ageret eumque euidenter nocentem gratia Pompei eripi uideret, iuuenili impetu ac studio accusationis prouectus multa et grauia crimina praepotenti defensori obiecit. interrogatus deinde ab eo cur non se quoque accusaret, 'da' inquit 'praedes rei publicae te, si postulatus fueris, ciuile bellum non excitaturum, etiam te tuo prius quam de Manilii capite in consilium iudices mittam'. ita eodem iudicio duos sustinuit reos, accusatione Manilium, libertate Pompeium, et eorum alterum lege peregit, alterum professione, qua solum poterat.


Quid ergo? libertas sine Catone? non magis quam Cato sine libertate: nam cum in senatorem nocentem et infamem reum iudex sedisset tabellaeque Cn. Pompei laudationem eius continentes prolatae essent, procul dubio efficaces futurae pro noxio, summouit eas e quaestione legem recitando, qua cautum erat ne senatoribus tali auxilio uti liceret. huic facto persona admirationem adimit: nam quae in alio audacia uideretur, in Catone fiducia cognoscitur.


Cn. Lentulus Marcellinus consul, cum in contione de Magni Pompei nimia potentia quereretur, adsensusque ei clara uoce uniuersus populus esset, 'adclamate' inquit, 'adclamate, Quirites, dum licet: iam enim uobis inpune facere non licebit'. pulsata tunc est eximii ciuis potentia hinc inuidiosa querella, hinc lamentatione miserabili.


Cui candida fascia crus alligatum habenti Fauonius 'non refert' inquit 'qua in parte sit corporis diadema', exigui panni cauillatione regias ei uires exprobrans. at is neutram in partem mutato uultu utrumque cauit, ne aut hilari fronte libenter adgnoscere potentiam aut tristi iam profiteri uideretur. eaque patientia inferioris etiam generis et fortunae hominibus aditum aduersus se dedit: e quorum turba duos retulisse abunde erit.


Heluius Mancia Formianus, libertini filius ultimae senectutis, L. Libonem apud censores accusabat. in quo certamine cum Pompeius Magnus humilitatem ei aetatemque exprobrans ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset, 'non mentiris' inquit, 'Pompei: uenio enim ab inferis, in L. Libonem accusator uenio. sed dum illic moror, uidi cruentum Cn. Domitium Ahenobarbum deflentem, quod summo genere natus, integerrimae uitae, amantissimus patriae, in ipso iuuentae flore tuo iussu esset occisus. uidi pari claritate conspicuum M. Brutum ferro laceratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam crudelitate tua accidisse. uidi Cn. Carbonem acerrimum pueritiae tuae bonorumque patris tui defensorem in tertio consulatu catenis, quas tu ei inici iusseras, uinctum, obtestantem se aduersus omne fas ac nefas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano trucidatum. uidi eodem habitu et quiritatu praetorium uirum Perpennam saeuitiam tuam execrantem, omnesque eos una uoce indignantes, quod indemnati sub te adulescentulo carnifice occidissent'. obducta iam uetustis cicatricibus bellorum ciuilium uastissima uulnera municipali homini, seruitutem paternam redolenti, effrenatae temeritatis, intolerabilis spiritus, inpune renouare licuit. itaque eodem tempore et fortissimum erat Cn. Pompeio maledicere et tutissimum. sed non patitur nos hoc longiore querella prosequi personae insequentis aliquanto sors humilior.


Diphilus tragoedus, cum Apollinaribus ludis inter actum ad eum uersum uenisset, in quo haec sententia continetur, 'miseria nostra magnus est', directis in Pompeium Magnum manibus pronuntiauit, reuocatusque aliquotiens a populo sine ulla cunctatione nimiae illum et intolerabilis potentiae reum gestu perseueranter egit. eadem petulantia usus est in ea quoque parte, 'uirtutem istam ueniet tempus cum grauiter gemes'.


M. etiam Castricii libertate inflammatus animus. qui, cum Placentiae magistratum gereret, Cn. Carbone consule iubente decretum fieri, quo sibi obsides a Placentinis darentur, nec summo eius imperio obtemperauit nec maximis uiribus cessit: atque etiam dicente multos se gladios habere respondit 'et ego annos'. obstipuerunt tot legiones tam robustas senectutis reliquias intuentes. Carbonis quoque ira, quia materiam saeuiendi perquam exiguam habebat, paruulum uitae tempus ablatura, in se ipsa conlapsa est.


Iam Serui Galbae temeritatis plena postulatio, qui diuum Iulium consummatis uictoriis in foro ius dicentem in hunc modum interpellare sustinuit: 'C. Iuli Caesar, pro Cn. Pompeio Magno, quondam genero tuo, in tertio eius consulatu pecuniam spopondi, quo nomine nunc appellor. quid agam? dependam?' palam atque aperte ei bonorum Pompei uenditionem exprobrando ut a tribunali summoueretur meruerat. sed illud ipsa mansuetudine mitius pectus aes alienum Pompei ex suo fisco solui iussit.


Age, Cascellius uir iuris ciuilis scientia clarus quam periculose contumax! nullius enim aut gratia aut auctoritate conpelli potuit ut de aliqua earum rerum, quas triumuiri dederant, formulam conponeret, hoc animi iudicio uniuersa eorum beneficia extra omnem ordinem legum ponens. idem cum multa de temporibus Caesaris liberius loqueretur, amicique ne id faceret monerent, duas res, quae hominibus amarissimae uiderentur, magnam sibi licentiam praebere respondit, senectutem et orbitatem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: