Non defuit maioribus grata mens ad praemia superiori Africano exsoluenda, si quidem maxima eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. uoluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, in ipsa denique Iouis optimi maximi cella ponere, uoluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam Capitolinis puluinaribus adplicare, uoluerunt ei continuum per omnes uitae annos consulatum perpetuamque dictaturam tribuere: quorum nihil sibi neque plebiscito dari neque senatus consulto decerni patiendo paene tantum se in recusandis honoribus gessit, quantum egerat in emerendis.
Eodem robore mentis causam Hannibalis in senatu protexit, cum eum ciues sui missis legatis tamquam seditiones apud eos mouentem accusarent. adiecit quoque non oportere patres conscriptos se rei publicae Karthaginiensium interponere altissimaque moderatione alterius saluti consuluit, alterius dignitati, uictoria tenus utriusque hostem egisse contentus.