This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
ceterum transportati milites in Siciliam —
et erant maior pars Latini nominis sociorumque
prope magni motus causa fuere: adeo ex parvis saepe
magnarum momenta rerum pendent.
[2]
fremitus enim
inter Latinos sociosque in conciliis ortus, decimum
annum dilectibus, stipendiis se exhaustos esse;
[3]
quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie occidi,
alios morbo absumi; magis perire sibi civem, qui ab
Romano miles lectus sit, quam qui ab Poeno captus:
quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis
extra Italiam in exilium verius quam in militiam ablegari.
[4]
octavum iam ibi annum senescere Cannensem
militem, moriturum ante, quam Italia hostis, quippe
nunc cum maxime florens viribus, excedat.
[5]
si veteres
milites non redeant in patriam, novi legantur, brevi
neminem superfuturum. itaque, quod propediem res
ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem
atque egestatem perveniant, negandum populo Romano
esse.
[6]
si consentientes in hoc socios videant Romani,
profecto de pace cum Carthaginiensibus iungenda
cogitaturos; aliter numquam vivo Hannibale sine bello
Italiam fore.
[7]
haec acta in conciliis. triginta tum coloniae populi Romani erant; ex iis duodecim, cum
omnium legationes Romae essent, negaverunt consulibus esse, unde milites pecuniamque darent. eae fuere
Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa,
[p. 368]
Circei, Setia, Cales, Narnia, Interamna.
[8]
nova re consules icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio
vellent, castigando increpandoque plus quam leniter
agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus
dicere aiebant,
[9]
quod consules ut in senatu pronuntiarent
in animum inducere non possent: non enim detrectationem eam munerum militiae sed apertam defectionem
a populo Romano esse.
[10]
redirent itaque propere in
colonias et tamquam integra re, locuti magis quam
ausi tantum nefas, cum suis consulerent. admonerent
non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos;
inde oriundos,
[11]
inde in colonias atque in agrum bello
captum stirpis augendae causa missos. quae liberi
parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla
pietas, si memoria antiquae patriae esset.
[12]
consulerent
igitur de integro: nam tum quidem quae temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendae Hannibali victoriae esse.
[13]
cum alternis haec consules diu
iactassent, nihil moti legati neque se, quod domum
renuntiarent, habere dixerunt neque senatum suum,
quod novi consuleret, ubi nec miles, qui legeretur, nec
pecunia, quae daretur in stipendium, esset.
[14]
cum obstinatos eos viderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pavor animis hominum est iniectus,
ut magna pars actum de imperio dicerent: idem alias
colonias facturas, idem socios; consensisse omnes ad
prodendam Hannibali urbem Romanam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.