previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, vulnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum, in quo pugnatum erat, extemplo transfert. [2] ibi inventum Marcelli corpus sepelit. Crispinus, et morte conlegae et suo vulnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proxumos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit. [3] ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cavendam fraudem. [4] anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. eius signi errore ne cui dolus [p. 393] necteretur a Poeno metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios, occisum conlegam esse anulisque eius hostem potitum: [5] ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis. paulo ante hic nuntius consulis Salapiam venerat, quam litterae ab Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compositae, se nocte, quae diem illum secutura esset, Salapiam venturum; parati milites essent, qui in praesidio erant, si quo opera eorum opus esset. [6] sensere Salapitani fraudem et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio— [7] perfuga autem Romanus erat—, ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt, [8] custodias uigiliasque in eam noctem intentius instruunt, circa portam, qua venturum hostem rebantur, quod roboris in praesidio erat opponunt. [9] Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit. primi agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant. ii, ubi ad portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles, aperireque portam iubent: consulem adesse. [10] vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam. cataracta deiecta clausa erat; eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis, ubi subire recti possent. [11] vixdum satis patebat iter cum perfugae certatim ruunt per portam; et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune, quo suspensa erat, cataracta magrsonitu cecidit. [12] Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turri eius portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem. [13] ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum solvendam obsidionem, quam L. Cincius summa vi, operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia advecto oppugnabat. [14] Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem prima spes morte [p. 394] nuntiata Marcelli adfulsit. [15] secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi. [16] itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit. et primo magis quia inproviso id fecerat, quam quod par viribus esset, anceps certamen erat; deinde, [17] ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus, ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque, quibus muros quatiebant. ita adventu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: