Et nos igitur, Publi,4 magno animo vineas ponamus, ac maiore studio colamus. Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad 1 2 3 4 [p. 364] frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur; id enim praecipue observandum est, ne similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut ad perpendiculum frontes eius dirigantur.