[10] donec altitudinis mensuram datam ceperit.1Tum per omne spatium gradus aequaliter movenda linea est; obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur quae coepta est in summo. Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi 2 3 4 5 [p. 316] iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore 6libro, cum arandi rationem traderem, monendo 7necubi scamna omittantur, et quod est durum