[3] vertices exacui. Sic enim commodissime faenum defendetur 1a pluviis, quae etiam si non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere, ut si quis umor herbis inest, exsudet atque 2excoquatur in acervis. Propter quod prudentes agricolae quamvis iam inlatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur. Sed iam faenisicia insequitur cura messis, quam ut recte possimus percipere, prius instrumenta praeparanda sunt, quibus fruges coguntur. 3 4 5 6 7 8 9 10 [p. 214]