[8] quibus inferantur. Pro portione etiam facultatum 1quam optime pater familiae debet habitare, ut et libentius rus veniat et degat in eo iucundius. Utique vero, si etiam matrona comitabitur, cuius ut sexus ita animus est delicatior, amoenitate 2aliqua de-merenda erit, quo patientins moretur cum viro. Eleganter igitur aedificet agricola nec sit tamen aedificator, atque areae pedem tantum complectatur, quod ait Cato, quantum " ne villa fundum quaerat neve fundus villam." Cuius universum situm qualem oporteat esse, nunc explicabimus.