[9]
in hac libidine hominum
nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia,
iudiciorum infamia, totius ordinis offensione, cum hoc unum
his tot incommodis remedium esse arbitrarer, ut homines
idonei atque integri causam rei publicae legumque susciperent,
fateor me salutis omnium causa ad eam partem
accessisse rei publicae sublevandae1 quae maxime laboraret.