‘Rem populi tractas?’ barbatum haec crede
magistrum dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.
quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli,
scilicet ingenium et rerum prudentia velox
5ante pilos venit, dicenda tacendave calles.
ergo ubi commota fervet plebecula bile,
fert animus calidae fecisse silentia turbae
maiestate manus, quid deinde loquere? ‘Quirites,
hoc puta 1 non iustum est; illud male,rectius illud.’
10scis etenim iustum gemina suspendere lance
ancipitis librae, rectum discernis ubi inter
curva subit vel cum fallit pede regula varo,
et potis es nigrum vitio praefigere theta.
quin tu igitur, summa nequiquam pelle decorus,
15ante diem blando caudam iactare popello
desinis, Anticyras melior sorbere meracas? 2 [p. 360]
Quae tibi summa boni est? uncta vixisse patella
semper et adsiduo curata cuticula sole?
expecta, haut aliud respondeat haec anus. i nunc,
20‘Dinomaches ego sum,’ suffla, ‘sum candidus.’ esto,
dum ne deterius sapiat pannucia Baucis,
cum bene discincto cantavcrit ocima vernae.
Vt nemo in sese temptat descendere, nemo,
sed praecedenti 3 spectatur mantica tergo!
25quaesieris ‘nostin Vettidi praedia?’ ‘cuius?’
‘dives arat Curibus quantum non miluus errat.’
‘hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro,
qui, quandoque iugum perfusa ad compita figit,
seriolae veterem metuens deradere limum,
30ingemit ‘hoc bene sit’ tunicatum cum sale mordens
caepe, et farrata 4 pueris plaudentibus olla 5
pannosam faecem morientis sorbet aceti?’
at si unctus cesses et figas in cute solem,
est prope te ignotus, cubito qui tangat et acre
35despuat: ‘hi mores! penemque arcanaque lumbi
runcantem populo marcentis pandere vulvas!
tunc cum maxillis balanatum gausape pectas,
inguinibus quare detonsus gurgulio extat?
quinque palaestritae licet haec plantaria vellant
40elixasque nates labefactent forcipe adunca,
non tamen ista filix ullo mansuescit aratro.’
Caedimus inque vicem pracbemus crura sagittis,
vivitur hoc pacto, sic novimus, ilia subter 6 7 [p. 362]
caecum vulnus habes, sed lato balteus auro
45praetegit. ut mavis, da verba et decipe nervos,
si potes. ‘Egregium cum me vicinia dicat,
non credam?’ viso si palles, inprobe, nummo,
si facis in penem quidquid tibi venit, amarum
si puteal multa cautus vibice flagellas,
50nequiquam populo bibulas donaveris aures.
respue quod non es, tollat sua munera cerdo;
tecum habita: notis quam sit tibi curta supellex. 8 [p. 368]