‘O curas hominum, o quantum est in rebus inane!’
‘quis leget haec?’ ‘min tu istud ais? nemo hercule.’ ‘nemo?’
‘vel duo vel nemo.’ ‘turpe et miserabile!’ ‘quare?’
ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem
5praetulerint? nugae. non, si quid turbida Roma
elevet, accedas examenque improbum in illa
castiges trutina, nec te quaesiveris extra,
nam Romae 1 quis non—ali, si fas dicere—sed fas
tunc cum ad canitiem et nostrum istud vivere 2 triste
10aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis,
cum sapimus patruos; tunc tunc ignoscite; (nolo:
quid faciam? sed sum petulanti splene) cachinno. 3 4 [p. 318]
‘ Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber,
grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet.
15scilicet haec populo pexusque togaque recenti
et natalicia tandem cum sardonyche albus
sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur
mobile conlueris, patranti fractus ocello.
tunc neque more probo videas nec voce serena
20ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum
intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu,
tun, vetule, auriculis alienis colligis escas,
auriculis, 5 quibus et dicas cute perditus ‘ohe’?’
‘ quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
25innata est rupto iecore exierit caprificus?
en pallor seniumque!’ ‘o mores, usque adeone
scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?’
‘at pulchrum est digito monstrari et dicier ‘hic est’;
ten cirratorum centum dictata fuisse
30pro nihilo pendes?’6 ‘ecce inter pocula quaerunt 7 8 [p. 320]
Romulidae saturi, quid dia poemata narrent;
hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est,
rancidulum quiddam balba de nare locutus
Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile siquid,
35eliquat ac tenero subplantat verba palato.
adsensere viri: nunc non cinis ille poetae
felix? non levior cippus nunc inprimit ossa?
laudant convivae: nunc non e manibus illis,
nunc non e tumulo fortunataque favilla
40nascentur violae?’ ‘rides,’ ait, ‘et nimis uncis
naribus indulges, an erit qui velle recuset
os populi meruisse et cedro digna locutus
linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?’
‘Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci,
45non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,
quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,
laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.
sed recti finemque extremumque esse recuso
‘euge’ tuum et ‘belle.’ nam ‘belle’ hoc excute totum:
50quid non intus habet? non hic est Ilias Atti
ebria veratro? non siqua elegidia crudi
dictarunt proceres? non quidquid denique lectis
scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen,
scis comitem horridulum trita donare lacerna, 9 10 11 12 [p. 322]
55et ‘verum’ inquis ‘amo, verum mihi dicite de me.’
qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve,
pinguis aqualiculus propenso 13 sesquipede extet.
o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit,
nec manus auriculas imitari mobilis albas,
60nec linguae quantum sitiat canis Apula tantum!14
vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est
occipiti caeco, posticae occurrite sannae.
quis populi sermo est?’ ‘quis enim, nisi carmina molli
nunc demum numero fluere, ut per leve severos
65effundat iunctura ungues? scit tendere versum
non secus ac si oculo rubricam derigat uno.
sive opus in mores, in luxum, in prandia regum
dicere, res grandes nostro dat Musa poetae.’
‘ ecce modo heroas sensus adferre videmus 15
70nugari solitos graece, nec ponere lucum
artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes
et focus et porci et fumosa Palilia faeno,
unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti. 16 17 18 [p. 324]
cum 19 trepida ante boves dictatorem induit uxor
75et tua aratra domum lictor tulit: euge poeta!
est nunc Brisaei quem venosus liber Acci,
sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur
Antiopa, aerumnis cor luctificabile fulta.
hos pueris monitus patres infundere lippos
80cum videas, quaerisne unde haec sartago loquendi
venerit in linguas, unde istud dedecus, in quo
trossulus exultat tibi per subsellia levis?’
‘ Nilne pudet capiti non posse pericula cano
pellere, quin tepidum hoc optes audire ‘decenter?’
85‘fur es,’ ait Pedio. Pedius quid? crimina vasis
librat in antithetis, doctas posuisse figuras
laudatur: ‘bellum hoc.’ hoc bellum? an, Romule, ceves?
men moveat? quippe et, cantet si naufragus, assem
protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum
90ex umero portes? verum, nec nocte paratum,
plorabit qui me volet incurvasse querella.’
‘Sed numeris decor est et iunctura addita crudis. 20 [p. 326]
claudere sic versum didicit ‘Berecyntia Attis’
et ‘qui caeruleum dirimebat Nerea delphin’;
95sic ‘costam longo subduximus Appennino.’’
‘arma virum! nonne hoc spumosum et cortice pingui,
ut ramale vetus vegrandi subere coctum?
quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum?’
‘ 21 ‘torva Mimalloneis implerunt cornua bombis,’
100et ‘raptum vitulo caput ablatura superbo
Bassaris,’ et ‘lyncem Maenas flexura corymbis
euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo!’’
‘ haec fierent, si testiculi vena ulla paterni
viveret in nobis? summa delumbe saliva
105hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis,
nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis.’
‘Sed quid opus teneras mordaci radere vero
auriculas? vide sis ne maiorum tibi forte
limina frigescant: sonat hic de nare canina
110littera.’ ‘per me equidem sint omnia protinus alba;
nil moror: euge! omnes, omnes bene, mirae eritis res! 22 23 [p. 328]
hoc iuvat? ‘hic’ inquis ‘veto quisquam faxit oletum.
pinge duos anguis: pueri, sacer est locus, extra
meite: discedo.’ secuit Lucilius urbem, te Lupe,
115te Muci, et genuinum fregit in illis;
omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
tangit et admissus circum praecordia ludit,
callidus excusso populum suspendere naso:
men 24 muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
120hic tamen infodiam. vidi, vidi ipse, lihelle:
auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum,
hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo
Iliade. audaci quicumque adflate Cratino
iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles,
125aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis.
inde vaporata lector mihi ferveat aure,
non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit
sordidus et lusco qui possit dicere ‘lusce’
sese 25 aliquem credens, Italo quod honore supinus
130fregerit heminas Arrcti aedilis iniquas, 26 27 [p. 330]
nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas
scit risisse vafer, multum gaudere paratus,
si cynico barbam petulans nonaria vellat.
his mane edictum, post prandia Calliroen do.’ [p. 334]