Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,
non intermissis ut fluat imber aquis,
nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
mixta fere duris utilis herba rubis.
5 nil adeo fortuna gravis miserabile fecit,
ut minuant nulla gaudia parte malum.
ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
naufragus in Getici litoris actus aquas,
qua tamen inveni vultum diffundere causa
10 possim, 1 fortunae nec meminisse meae.
nam mihi, cum fulva solus 2 spatiarer harena,
visa est a tergo pinna dedisse sonum.
respicio, nec erat corpus, quod cernere possem,
verba tamen sunt haec aure recepta mea:
15 ‘en ego laetarum venio tibi nuntia rerum
Fama, per inmensas aere lapsa vias.
consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
candidus et felix proximus annus erit. [p. 436]
dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit,
20ad gentes alias hinc dea vertit iter.
at mihi dilapsis inter nova gaudia curis
excidit asperitas huius iniqua loci.
ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum,
pulsus et a sacro mense December erit,
25purpura Pompeium summi velabit honoris,
ne titulis quicquam debeat ille suis.
cernere iam videor rumpi paene atria turba,
et populum laedi deficiente loco,
templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri,
30et fieri faciles in tua vota deos,
colla boves niveos certae praebere securi,
quos aluit campis herba Falisca suis:
cumque deos omnes, tunc hos 3 inpensius, aequos
esse tibi cupias, cum Iove Caesar erunt.
35 curia te excipiet, patresque e more vocati
intendent aures ad tua verba suas.
hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore,
utque solet, tulerit prospera verba dies,
egeris et meritas superis cum Caesare grates
40(qui causam, facias cur ita saepe, dabit),
inde domum repetes toto comitante senatu,
officium populi vix capiente domo.
me miserum, turba quod non ego cernar in illa,
nec poterunt istis lumina nostra frui!
45 quod licet, 4 absentem qua possum mente videbo:
aspiciet vultus consulis illa sui, [p. 438]
di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum
nomen, et "heu dicas " quid miser ille facit?
haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor
50protinus exilium mollius esse meum.’