Redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent ranus, quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignavia foedius inde, quam venissent, abituri: [7] illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse; beluarum modo caecos in foveam lapsos. [8] alii alios intueri, contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria victoris et vultus superbos [p. 507] et per armatos inermium iter, [9] inde foedi agminis miserabilem viam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes venissent: [10] se solos sine vulnere, sine ferro, sine acie victos; sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam animos datos. haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, [11] omnia tristiora experiundo factura, quam quae praeceperant animis. [12] iam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire iussi, et primi traditi obsides atque in custodiam abducti. [13] tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta: [14] id tantam inter ipsos, qui paulo ante eos exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant, miserationem fecit, ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis velut ab nefando spectaculo averteret oculos.