[3] Etrusci diem primum consultando, maturarent traherentne bellum, traduxerunt. postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnae propositum est armatique in aciem procedunt. [4] quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet, ut prandeat miles firmatisque cibo viribus arma capiat. [5] dicto paretur. consul, ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri iussit et haud procul hoste instruxit aciem. . [p. 541] aliquamdiu intenti utrimque steterunt expectantes, 'ut ab adversariis clamor et pugna inciperet; [6] et prius sol meridie se inclinavit, quam telum hinc aut illinc emissum est. inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur; nec segnius a Romanis pugna initur. [7] concurrunt infensis animis; numero hostis, virtute Romanus superat, anceps proelium multos utrimque [8] et fortissimum quemque absumit, nec prius inclinata res est, quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt. [9] Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt. nullo umquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut victores prius quam victi pugnandi finem facerent. [10] post occasum solis signum receptui datum est; nocte utroque in castra reditum. [11] nec deinde quicquam eo anno rei memoria digna apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, [12] et apud Rom'anos tantum vulnerum fuit, ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.