Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. ad ea Philippus longe aliam quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper ingressus
disserendi viam “
non cum Maronitis”
inquit
“
mihi aut cum Eumene disceptatio est,
sed iam
vobiscum,
Romani,
a quibus nihil aequi me impetrare
iam diu animadverto.
[
2]
civitates Macedonum quae
a me inter indutias defecerant,
reddi mihi aequum
censebam,
non quia magna accessio ea regni futura
[p. 304]
esset—
sunt enim et parva oppida et in finibus1 extremis posita—
sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos
exemplum pertinebat.
[
3]
negatum est mihi.
bello Aetolico Lamiam
oppugnare iussus a consule M'.
Acilio cum diu fatigatus ibi operibus
proeliisque essem,
transcendentem me iam muros a capta prope urbe
revocavit consul et abducere copias inde coegit.
[
4]
ad huius
solacium iniuriae permissum est ut Thessaliae Perrhaebiaeque et
Athamanum reciperem quaedam castella magis quam urbes.
ea quoque ipsa vos mihi,
Q.
Caecili,
paucos ante dies
ademistis.
[
5]
pro non dubio paulo ante,
si diis placet,
legati Eumenis sumebant,
quae Antiochi fuerunt
Eumenem aequius esse quam me habere.
id ego
longe aliter iudico esse.
Eumenes enim,
non nisi
vicissent Romani,
sed nisi bellum gessissent,
manere
in regno suo non potuit.
itaque ille vestrum meritum habet,
non vos illius.
[
6]
mei autem regni tantum
aberat ut ulla pars in discrimine fuerit ut tria milia
talentum et quinquaginta tectas naves et omnes
Graeciae civitates,
quas antea tenuissem,
pollicentem
ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus;
[
7]
hostemque ei me esse prius etiam quam M'.
Acilius exercitum in Graeciam traiceret praetuli.
et cum eo consule belli partem quamcumque mihi
delegavit gessi,
[
8?]
et insequenti consuli L.
Scipioni,
cum
terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum,
non iter tantum per regnum nostrum dedi,
sed vias
[p. 306]
etiam munivi,
pontes feci,
commeatus praebui;
[
9]
nec2 per Macedoniam tantum,
sed per Thraciam etiam,
ubi inter cetera pax quoque praestanda a barbaris erat.
[
10]
pro hoc studio meo erga
vos,
ne dicam merito,
utrum adicere vos,
Romani,
aliquid et
amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat an,
quae haberem aut meo iure aut beneficio vestro eripere,
id
quod nunc facitis?
[
11]
Macedonum civitates quas regni mei fuisse fatemini
non restituuntur.
Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me venit
et,
si diis placet,
decem legatorum decretum calumniae3 impudentissimae praetendit,
quo maxime et refelli et coargui potest.
[
12]
disertissime enim planissimeque in eo scriptum est Chersonesum et Lysimachiam
Eumeni dari.
ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae civitates
adscriptae sunt?
quod ab illis ne postulare quidem est ausus,
id apud
vos,
tamquam ab illis impetraverit,
obtinebit?
[
13]
quo
in numero me apud vos esse velitis,
refert.
si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est,
pergite ut coepistis facere:
[
14]
sin aliquis respectus est
mei ut socii atque amici regis,
deprecor ne me tanta
iniuria dignum iudicetis.”