Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. ibi cum Romani legati disceptatorum loco,
Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii
accusatores,
Philippus ad audienda crimina tamquam
reus consedissent,
[
2?]
pro ingenio quisque eorum,
qui
principes legationum erant,
et gratia cum Philippo
aut odio acerbius leniusve egerunt.
[
3]
in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca
[p. 292]
Phaloria et Eurymenae1 et cetera circa eas oppida,
2 utrum,
Thessalorum iuris cum essent,
3
[
4]
vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent—
nam Philippum Aetolis ademisse eas4 constabat—
an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent:
[
5]
ita enim Acilium regi concessisse,
si Aetolorum fuissent,
et5 si voluntate,
non si vi atque armis coacti cum Aetolis essent.
[
6]
eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit:
omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant.
[
7]
ad haec quae disceptationis erant,
querellae Thessalorum
adiectae,
quod ea oppida,
si iam redderentur sibi,
spoliata ac deserta redditurus esset:
[
8]
nam praeter
belli casibus amissos quingentos principes iuventutis in
Macedoniam abduxisse,
et opera eorum in servilibus
abuti ministeriis;
et quae reddiderit coactus Thessalis,
inutilia ut redderet curasse.
[
9]
Thebas Phthias
[p. 294]
unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis6 quaestuosum et frugiferum:
ibi navibus onerariis comparatis regem,
quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent,
negotiationem maritimam omnem eo7 avertisse.
[
10]
iam ne a legatis quidem,
qui iure gentium sancti sint,
violandis abstinere:
insidias positas euntibus ad T.
Quinctium.
[
11]
itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos,
ut non in civitatibus suis,
non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat.
procul enim abesse libertatis auctores Romanos:
lateri adhaerere gravem dominum,
prohibentem uti beneficiis populi Romani.
quid autem,
si vox libera non sit,
liberum esse?
[
12]
nunc se fiducia et praesidio
legatorum ingemiscere magis quam loqui.
nisi
provideant aliquid Romani,
quo et Graecis Macedoniam accolentibus metus et audacia Philippo
minuatur,
nequiquam et illum victum et se liberatos
esse.
[
13]
ut equum tenacem,
non parentem frenis
asperioribus castigandum esse.
[
14]
haec acerbe postremi,
cum priores leniter permulsissent iram eius
[
15?]
petentes ut ignosceret pro libertate loquentibus et
ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium
atque amicum sese praestare,
et imitaretur populum
Romanum,
qui caritate quam metu adiungere sibi
socios mallet.
[
16]
Thessalis auditis Perrhaebi
[p. 296]
Gonnocondylum,
quod Philippus Olympiadem appellaverat,
8 Perrhaebiae fuisse,
et ut sibi restitueretur,
agebant;
et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat.
[
17]
Athamanes libertatem repetebant et castella Athenaeum et Poetneum.