Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. haec amoris pignora cum essent,
nec quicquam
secretum alter ab altero haberent,
per iocum adulescens vetat eam mirari,
si per aliquot noctes secubuisset:
[
2]
religionis se causa ut voto pro valetudine
sua facto liberetur,
Bacchis initiari velle.
id ubi
mulier audivit,
perturbata “
dii meliora!”
inquit:
mori et sibi et illi satius esse quam id faceret;
et in
caput eorum detestari minas periculaque,
qui id
suasissent.
[
3]
admiratus cum verba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet:
matrem id sibi adsentiente vitrico imperasse.
[
4]
[p. 246]
“
vitricus ergo”
inquit “
tuus—
matrem enim1 insimulare forsitan fas non sit—
pudicitiam famam spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat.”
[
5]
eo magis mirabundo quaerentique quid rei esset,
pacem veniamque precata deorum dearumque,
si
coacta caritate eius silenda enuntiasset,
ancillam se
ait dominae comitem id sacrarium intrasse,
liberam
numquam eo accessisse.
[
6]
scire corruptelarum omnis
generis eam officinam esse;
et iam biennio constare
neminem initiatum ibi maiorem annis viginti.
[
7]
ut
quisque introductus sit,
velut victimam tradi sacerdotibus.
eos deducere in locum,
qui circumsonet
ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et
tympanorum pulsu,
ne vox quiritantis,
2 cum per vim stuprum inferatur,
exaudiri possit.
[
8]
orare inde atque obsecrare ut eam rem quocumque modo discuteret
nec se eo praecipitaret,
ubi omnia infanda patienda
primum,
deinde facienda essent.
[
9]
neque ante dimisit
eum quam fidem dedit adulescens ab his sacris se
temperaturum.