Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
58.
iudiciis a Q. Terentio praetore perfectis,
[2]
Hostilius et Furius damnati praedes eodem die quaestoribus urbanis dederunt; Scipio cum contenderet
omnem quam accepisset pecuniam in aerario esse, nec
se quicquam publici habere, in vincula duci est coeptus.
[3]
P. Scipio Nasica tribunos appellavit orationemque habuit plenam veris decoribus non communiter
modo Corneliae gentis, sed proprie familiae suae.
[4]
parentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in carcerem duceretur, fuisse Cn. et P. Scipiones, clarissimos viros.
[5]
eos, cum per aliquot annos in terra Hispania
adversus multos Poenorum Hispanorumque et duces
et exercitus nominis Romani famam auxissent non bello
solum,
[6]
sed quod Romanae temperantiae fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro
republica mortem occubuisse.
[7]
cum illorum gloriam
tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes, ut fidem fecerit non sanguine
humano sed stirpe divina satum se esse.
[8]
L. Scipionem,
de quo agatur, ut, quae in Hispania, quae in Africa,
cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur, consulem et ab senatu dignum habitum, cui extra sortem
Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre, cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret.
[9]
ibi ne
magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam
signis collatis L. Scipio Antiochum devicisset, aeger
P. Scipio Elaeae dierum aliquot via abesset.
[10]
non
fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis, cum
quo in Africa esset pugnatum; Hannibalem eundem
fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator
[p. 414]
Punici belli fuerit. et bellum quidem ita gestum
esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit;
[11]
in pace crimen quaeri; eam dici venisse. hic decem
legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset;
[12]
quamquam exstitissent ex decem legatis, qui Cn. Manlium accusarent, tamen non modo ad criminis fidem,
sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem
valuisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.