Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
legatos sese
Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa
foederisque legum, quae cum L. Scipione inchoatae
fuissent, perficiendarum.
[2]
Cn. Manlium summa ope tetendisse, ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si
sui potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum
cognita fraude consulis, cum saepe colloquiis petitis
captatus esset, non congressum modo sed conspectum
etiam eius vitasse.
[3]
cupientem transire Taurum aegre
omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae
praedictam superantibus terminos fatalis cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et
prope in ipsis iugis ad divortia aquarum castra posuisse.
[p. 399]
[4]
cum ibi nullam belli causam inveniret quiescentibus regiis, circumegisse exercitum ad Gallograecos;
[5]
cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi iussu bellum illatum. quod quem umquam de
sua sententia facere ausum?
[6]
Antiochi Philippi Hannibalis et Poenorum recentissima bella esse; de omnibus his consultum senatum, populum iussisse, per
legatos ante res repetitas, postremo, qui bellum indicerent, missos. '
[7]
quid eorum, Cn. Manli, factum est,
ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum
privatum latrocinium ducamus?
[8]
at eo ipso contentus
fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad eos, quos tibi
hostis desumpseras;
[9]
an per omnes amfractus viarum,
cum ad bivia consisteres, ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum
exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et
Phrygiae recessus omnis atque angulos peragrasti,
stipem ab tyrannis castellanisque deviis colligens?
quid enim tibi cum Oroandis? quid cum aliis aeque
innoxiis populis?'
[10]
'bellum autem ipsum, cuius nomine triumphum
petis, quo modo gessisti? loco aequo, tempore tuo
pugnasti?
[11]
tu vero recte, ut diis immortalibus honos
habeatur, postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas
luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non
hostis nobis obiecerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.