Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43. inimicitiae inter M. Fulvium et M. Aemilium consulem erant, et super cetera Aemilius serius biennio se consulem factum M. Fulvii opera ducebat.
[2]
[p. 350] itaque ad invidiam ei faciendam legatos Ambraciensis in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus 1 fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fulvio parati essent, bellum illatum questi,
[3]
agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas;
[4]
obsessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis, coniuges liberos in servitium abstractos,
[5]
bona adempta, et, quod se ante omnia moveat, templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, convulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse —
[6]
: haec querentis interrogando criminose ex composito consul ad plura velut non sua sponte dicenda eliciebat.
[7]
motis patribus alter consul C. Flaminius M. Fulvii causam excepit, qui veterem viam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit:
[8]
sic M. Marcellum ab Syracusanis, sic Q. Fulvium a Campanis accusatos. quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M'. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M. Fulvium ab Aetolis et Cephallaniae populis accusari paterentur?
[9]
[p. 351] “Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta, quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fulvio aut 2 ipsum M. Fulvium censetis,
[10]
patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a vobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis?
[11]
nihil est, quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium et Aetolorum causa est.
[12]
itaque collega meus vel in alia causa inimicitias exerceat, vel, si in hac utique mavult, retineat Ambraciensis suos in adventum M. Fulvii;
[13]
ego nec de Ambraciensibus nec de Aetolis decerni quicquam absente M. Fulvio patiar.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.