Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus, et Atticus, quos iure maxime nostra aetas probavit, ampliorem curam deposcit.Nam post Idus Octobris, 1 2 3 4 5 6 7 8 [p. 372] prius quam frigora invadant,9vitis ablaqueanda est. Quod opus adapertas ostendit aestivas radiculas, easque prudens10agricola ferro decidit.11Nam si passus est convalescere, inferiores deficiunt, atque evenit ut vinea summa parte terreni radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in modum aestuent ac vehementer sitire matrem Caniculae