[3] pabulo non minus redderet quam in faeno. Eius igitur animadvertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum riguum. Laeto pinguique campo non desideratur1influens rivus, meliusque habetur faenum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam quod inrigatum aquis elicitur; 2quae tamen sunt necessariae, si macies terrae postulat. Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur.