[3] munia quaeque bubulcorum, suo loco repetam; nunc admonuisse satis est nihil in his, in illis plurimum referre vires et proceritatem. Nam longissimum quemque aratorem,1sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivae paene rectus innititur. Mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit