His omnibus ita vel acceptis vel compositis, praecipua cura domini requiritur cum in ceteris rebus tum maxime in hominibus. Atque hi vel coloni vel servi sunt soluti aut vincti. Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest. Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet. [2] Sed nec dominus in unaquaque re, cui 1colonum obligaverit, tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus 2 3 4 [p. 80] pecuniarum vel5lignis et ceteris parvis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam rusticis adfert; nec sane est vindicandum nobis quicquid licet, nam summum ius antiqui summam putabant crucem. Nec rursus in totum remittendum, quoniam " vel optima nomina non apellando fieri mala " faenerator Alfius dixisse [3] verissime fertur. Sed et ipse nostra memoria veterem consularem virumque opulentissimum P. Volusium adseverantem audivi felicissimum fundum esse, qui colonos indigenas haberet et tamquam in paterna possessione natos iam inde a cunabulis longa familiaritate retineret. Ita certe mea fert opinio rem malam esse frequentem locationem fundi, peiorem tamen urbanum colonum, qui per familiam [4] mavult agrum quam per se colere. Saserna dicebat ab eius modi homine fere pro mercede litem reddi, propter quod operam dandam esse ut et rusticos et eosdem assiduos colonos retineamus, cum aut nobismet ipsis non licuerit aut per domesticos colere non expedient; quod tamen non evenit nisi in his regionibus quae gravitate caeli solique sterilitate [5] vastantur. Ceterum cum mediocris adest et salubritas et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua cuique cura reddidit quam coloni, numquam non 6 [p. 82] etiam vilici, nisi si maxima vel neglegentia servi vel rapacitas intervenit. Quae utraque peccata plerumque vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est, cum liceat aut cavere ne talis praeficiatur negotio, [6] aut iam praepositus ut summoveatur curare. In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint, sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte 7proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie [7] minuunt vel fraude vel neglegentia. Nam et ipsi diripiunt et ab aliis furibus non custodiunt, sed nec conditum cum fide rationibus inferunt. Ita fit, ut et actor et familia peccent et ager saepius infametur. Quare talis generis praedium, si, ut dixi, domini praesentia cariturum est, censeo locandum.