Aegritudine2 quidem hesterna disputatione videbatur, nisi forte temporis causa nobis3 adsentiebare.4
Minime vero; nam mihi egregie5 probata est oratio tua.
Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem?
Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit. quid enim? metusne conturbet? at6 earum rerum est absentium metus, quarum praesentium est aegritudo; sublata7 igitur aegritudine sublatus est metus. restant duae perturbationes, laetitia gestiens et libido; quae si non cadent in sapientem, semper8 mens erit tranquilla sapientis.