Nisi quae me forte fugiunt,12 haec13 sunt fere14 de animo sententiae.15 Democritum enim, magnum illum quidem virum, sed levibus et rotundis corpusculis efficientem animum16 concursu quodam fortuito, omittamus; nihil est enim apud istos, quod non atomorum turba conficiat.17