[8] quam ob rem licet inrideat si qui volt, plus apud me tamen vera ratio valebit quam volgi opinio; neque ego umquam bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem: cuius cum patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam ut idem ipse faceret, “ego vero” inquit “facio; nam omnia mecum porto mea.”