Paradoxon VI
ὅτι μόνος ὁ σοφὸς πλούσιος
Quod solus sapiens dives.
quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio? solusne tu dives? pro di inmortales! egone me audisse aliquid et didicisse non gaudeam? solusne dives? quid, si ne dives quidem? quid, si pauper etiam? quem enim intellegimus divitem aut hoc verbum in quo homine ponimus? opinor in eo, cui tanta possessio sit, ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit, qui nihil quaerat, nihil adpetat, nihil optet amplius.