[26] histrio si paulum se movit extra numerum aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur, exploditur: in vita tu, quae omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices? poetam non audio in nugis: in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua? si vis, sane sint breviora, leviora qui possunt videri? cum quicquid peccatur perturbatione peccetur rationis atque ordinis, perturbata autem semel ratione et ordine nihil possit addi, quo magis peccari posse videatur.