[26]
sed vide, quaeso, Caesar,
constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis1, quam ego, quamvis
ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem,
nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari.
quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia?
Constantiam dico; nescio an melius patientiam possim
dicere. quotus enim istud2 quisque fecisset ut, a quibus
partibus in dissensione civili non esset3 receptus, essetque
etiam cum4 crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis5 rediret?
Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta6
causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis,
nullum periculum posset7 depellere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.