Q.10 enim Ligarius, cum esset11 nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio12 profectus est, qua in legatione et civibus et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciae praefecisset. itaque Ligarius, cum diu recusans nihil profecisset, provinciam accepit invitus; cui sic praefuit in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas et fides13. [3] bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa ante audierunt geri quam parari. quo audito partim cupiditate inconsiderata, partim caeco quodam timore primo salutis, post etiam14 studi sui quaerebant aliquem ducem, cum Ligarius domum spectans, ad15 suos redire cupiens, nullo se implicari negotio passus est. interim P. Attius Varus, qui tum16 praetor Africam obtinuerat, Vticam venit. ad eum statim concursum est. atque ille non mediocri cupiditate adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad privatum17 clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio deferebatur. [4] itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeret18, paulum adventu Vari conquievit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 hanc Quintil. xi. 3. 108, 110
2 non auditum αBDL et Quintil.: in auditum Eγ et Aquila Rom. Rhet. L. p. 24
4 abuterer mallem uterer (numeri gratia) sed vulg tuetur Quintil.
8 itaque quare Quintil. viii. 5. 13
9 vestro facto fateamini Quintil.
12 C. α, Quintil. iv. 2. 109 cod. A: cum C. β: cum consule γ
14 post etiam AVβam: postea H: post h
17 ad privatum αγ: a privato DEL: in privato B: privato unus det.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.