[10]
ad me revertar. isdem in armis fui. quid autem
aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus?
quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est,
eorum ipsorum ad crudelitatem te1 acuet2 oratio? atque in
hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo
magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum
ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod
esset non viderit. nam si vidisset, quovis profecto quam
isto modo a te agi maluisset. arguis fatentem. non est
satis: accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico,
meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.