previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Chor.
Viden ut laudis conscia virtus
non Lethaeos horreat amnes?
pudet auctoris, non morte dolet:
1210cupit extremum finire diem
vasta tumidi mole gigantis
et montiferum Titana pati
rabidaeque necem debere ferae.
sed tua causa est, miserande, manus,
1215quod nulla fera est nullusque gigas:
nam quis dignus necis Herculeae
superest auctor nisi dextra tui?
[p. 365]

Herc.
Heu qualis intus scorpios. quis fervida
plaga revulsus cancer infixus meas
1220urit medullas? sanguinis quondam capax
tumidi igne cor pulmonis arentes fibras
distendit. ardet felle siccato iecur
totumque lentus sanguinem avexit vapor,
primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas
1225in membra fecit, abstulit pestis latus.
exedit artus penitus et costas malum,
hausit medullas: ossibus vacuis sedet;
nec ossa durant ipsa, sed compagibus
discussa ruptis mole conlapsa fluunt,
1230defecit ingens corpus et pesti satis
Herculea non sunt membrapro quantum est
malum
quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
en cernite, urbes, cernite ex illo Hercule
quid, quid supersit. Herculem agnoscis, pater?
1235hisne ego lacertis colla Nemeaei mali
elisa pressi? tensus hac arcus manu
astris ab ipsis detulit Stymphalidas ?
his ego citatam gressibus vici feram
radiante clarum fronte gestantem caput?
1240his fracta Calpe manibus emisit fretum?
his tot ferae, tot scelera, tot reges iacent?
his mundus umeris sedit? haec moles mea est,
[p. 366] haecne illa cervix? hasne ego opposui manus
caelo ruenti? quis mea custos manu
trahetur ultra Stygius? ubi vires prius
memet sepultae? quid patrem appello Iovem?
quid per Tonantem vindico caelum miser?
iam. iam meus credetur Amphitryon pater.
quaecumque pestis viscere in nostro lates,
1250procedequid me vulnere occulto petis?
quis te sub axe frigido pontus Scythes,
quae pigra Tethys genuit aut Maurum premens
Hibera Calpe litus? o dirum malum!
utrumne serpens squalidum crista caput
1255vibrans an aliquod et mihi ignotum malum?
numquid cruore es genita Lernaeae ferae
an te reliquit Stygius in terris canis?
omne es malum nullumquequis voltus tibi est?
concede saltem scire quo peream malo;
1260quaecumque pestis sive quaecumque es fera,
palam timere! quis tibi in medias locum
fecit medullas! ecce direpta cute
viscera manus detexit; ulterior tamen
inventa latebra esto malum simile Herculi!
1265unde iste fletus? unde in has lacrimae genas?
invictus olim voltus et numquam malis
lacrimas suis praebere consuetus (pudet)
iam flere didicit, quis dies fletum Herculis,
[p. 367] quae terra vidit? siccus aerumnas tuli.
1270tibi illa virtus, quae tot elisit mala.
tibi cessit uni; prima et ante omnis mihi
fletum abstulisti: durior saxo horrido
et chalybe voltus et vaga Symplegade
rictus meos infregit et lacrimam expulit,
1275flentem gementem, summe pro rector poli,
me terra vidit, quodque me torquet magis,
noverca vidit, urit ecce iterum fibras,
incaluit ardorunde nunc fulmen mihi?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: