Nvt.
Conciliat animos coniugum partus fere.
Dei.
Hic ipse forsan dividet partus toros.
Nvt.
Famula illa trahitur interim donum tibi.
Dei.
410Hic quem per nrbes ire praeclarum vides
et fulva tergo spolia -gestantem ferae,
qui regna miseris donat et celsis rapit,
vasta gravatus horridam clava manum,
cuius triumphos ultimi Seres canunt
415et quisquis alius orbe † concepto iacet,
levis est nec illum gloriae stimulat decof;
errat per orbem, non ut aequetur Iovi
nec ut per urbes magnus Argolicas eat:
quod amet requirit, virginum thalamos petit.
420si qua est negata, rapitur; in populos furit,
nuptas ruinis quaerit et vitium impotens
[p. 336]
virtus vocatur, cecidit Oechalia inclita
unusque Titan vidit atque unus dies
stantem et cadentem; causa bellandi est amor.
425totiens timebit Herculi natam parens
quotiens negabit, hostis est quotiens socer
fieri recusat: si gener non fit. ferit,
post haec quid istas innocens servo manus,
donec furentem simulet ac saeva manu
430intendat arcus meque natumque opprimat?
sic coniuges expellit Alcides suas,
haec sunt repudia; nec potest fieri nocens:
terris videri sceleribus causam suis
fecit novercam. quid stupes, segnis furor?
435scelus occupandum est: perage dum fervet manus.
Nvt.
Ferrone? DEI. Ferro. NVT. Si nequis?
Nvt.
440Quem nec noverca potuit, hunc perimes virum?
Dei.
Caelestis ira quos premit, miseros facit:
humana nullos,
Nvt.
Parce, miseranda, et time.
Dei.
Contempsit omnes ille qui mortem prius;
libet ire in enses.
Nvt.
Maior admisso tuus,
445alumna, dolor est; culpa par odium exigat.
cur saeva modicis statuis? ut laesa es, dole.
Dei.
Leve esse credis paelicem nuptae malum?
quicquid dolorem pascit, hoc nimium puta.
Nvt.
Amorne clari fugit Alcidae tibi?
Dei.
450Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet
[p. 337]
fixus medullis, crede; sed magnus dolor
iratus amor est.
Nvt.
Artibus magicis fere
coniugia nuptae precibus admixtis ligant.
vernare iussi frigore in medio nemus
455missumque fulmen stare; concussi fretum
cessante Tento, turbidum explicui mare
et sicca tellus fontibus patuit novis;
habuere motum saxa. discussi fores
umbrasque Ditis, et mea iussi prece
460manes locuntur. tacuit infernus canis;
nox media solem vidit et noctem dies:
mare terra caelum et Tartarus servit mihi
nihilque leges ad meos cantus tenet:
flectemus illum, carmina invenient iter.