Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[92]
in-
tentio est: ‘dedi oportet.’ depulsio est: ‘non oportet.’
quaestio est: oporteatne? ratio est: ‘non enim meum
fuit officium nec mea potestas, cum et id aetatis et
privatus essem et esset summa cum auctoritate et
potestate imperator, qui videret, ut satis honestum
foedus feriretur.’ infirmatio est: ‘at enim quoniam par-
ticeps tu factus es in turpissimo foedere summae re-
ligionis, dedi te convenit.’ iudicatio est: cum is, qui
potestatis nihil habuerit, iussu imperatoris in foedere
et in tanta religione interfuerit, dedendusne sit hosti-
bus necne? hoc genus causae cum superiore hoc
differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere
id, quod fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei
aut homini causam attribuit, quae voluntati suae fuerit
inpedimento, sine concessionis partibus; nam earum
maior quaedam vis est, quod paulo post intellegetur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.