hic Dolopum manus., hic saeuus tendebat Achilles.Quod fit mixtura figurarum, cum προσωποποιΐᾳ accedit illa, quae est orationis per detractionem; detractum est enim, quis diceret. vertitur interim προσωποποιΐα in speciem narrandi. unde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in T. Livii primo statim, urbes quoque ut cetera ex infimo nasci; deinde, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere.
[p. 396]